SCAEVAE

SCAEVAE
SCAEVAE
sunt, qui sinistrâ pro dextra utuntur, ex quo diminutivum Scaevola, Graece Σκαιόλας. Utrumque nomen in cognomen abiit. Namque ad Scaevam quendam scribit Horat. l. 1. ep. 17. ubi Torrentius observat, Iuniorum et Cassiorum cognominis illus fuisse. Nic. Lloyd. Hinc scaeva consilia, i. e. sinistra, infelicia, apud Spartian. in Pescennio Nigro c. 7. scaevum crimen, scaevae loquelae, scaeva pectora, apud Aldhelmum. Vide Salmas. ad d. l. Scaeva Numina, apud Arnob. adv. Gentes l. 3. discordias, furias et scaeva illa Numina. Et verbum
obscaevare, apud Plaut. Act. 2. sc. 1. v. 18. Asinar. Metuo quid illic obscaevavit meae falsae fallaciae, pro malum omen afferre., interprete Noniô Marcellô. At Varro de L L. l. 6. auctor est, a manu Scaeva, quam σκαιὰν vocant Graeci, dicta omnia scaeva, i. e. bona: et auspicia quoque sinistra, bona et fausta esse; et quidquid ave sinistrâ addicatur. Quam sententiarum diversitatem reconciliare conatur Phil. Beroaldus, ut dicat Romanis sinistra prosperiora esse, Graecis et Barbaris dextera, hincque Ciceronem de Divin. l. 2. censere, quae bona sunt, sinistra dici, etiamsi dextera sint. Vide de Numinibus laevis, de auguriis dextris, sinistrisque Gellium l 5. c. 12. Livium l. 1. c. 18. Dion. Halicarn. l. 2. Plutarchum Problem. Alios alibi: quorum tamen omnium opiniones ridet Arnob. adv. Gentes l. 4. pro corporis nostri situ quemlibet Orbis cardinem dextrum vel sinistrum esse; anticum vel posticum ostendens. Vide quoque Festum in Posticum, G. Stewechium Electis in l. 1. Arnobii p. 53. ad verba, Mali ominis obscaevitate traducor. De homine vox occurrit apud eundem Arnob. l. 7. Et quam quivis possit quamvis ille sit scaevus et difficillimus, ac significat hominem σκαιὸν, ἐπαρίςτερον, res tarde ac praepostere accipientem. Athenaeus ἀγροῖκον et ἐπαρίςτερον copulat, ac pro uno eodemque sumit, l. 4. Vide Heraldum ad Arnob. locum et plura hîc ubi de Laeva, seu Sinistra manu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • SCAEV — Scaevae …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • DEFUNCTI — quî cutati ab antiquis, vide hîc passim, inprimis supra, ubi de Cadaverum cura. Addam hîc saltem, ad mentionem eorum veniam praefari consuevisse Romanos, ex Plinio l. 28. c. 2. Cur ad mentionem defunctorum, testanner memoriam eorum a nobis non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HYEMS — inter Numina Gentilium, cui nigram pecudem immolatam discimus ex Virg. Aen. l. 3. v. 120. Nigram Hiemi pecudem. Nigricat enim caelum hibernum, ob nubes, imbres et ventos: ac, ut a pluvia latinis dicitur Hiems, nempe ab ὕω, plvo; sic Germanis et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUCIVS Furius Camilius — Cos. cum Ap. claudio Crasso, A. U. C. 406. Iterum Cos. collega D. Iuni Bruti Scaevae, A. U. C. 430 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MISSUS — I. MISSUS Gallis Mes de mariage, ius quod domino castri d Assi competit, quod eiusmodi est, ut ex singulis cibis, qui in vasallorum nuptiis apponuntur, discus unus ad dominum deferri debeat. Cui simile debetur Domino de la Boullaye in Normannia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OVIS — I. OVIS apud romanos Maxima hostia dicta est. Festus Maximam hostiam ovilli pecoris, appellabant, non ab amplitudine corporis, sed ab animo plaecidiore. Vide Meursium Notis in Phaedr. l. 3. fab. 4. v. 11. Sed expiari poss maiore hostiâ; ut et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POPILLIA — aliter POPLILIA, POBLILIA, PUBLILIA, una ex tribubus veteris Romae, unde nomen acceperit, non adeo liquet. Apud Festum quidem, ubide ea loquitur, sic legendum censet Ios. Scaliger, Popillia una triginta quinque Tribuum, tot enim fuerunt, dicta a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUBMITTI — ad venerationem divinam pertinet. Virg. Aen. l. 3. v. 93. mugire adytis cortinâ recelusis, Submissi petinus terrram et vox fertur ad auras. Statius Theb. l. 8. v. 284. oblantas frondes submissus adorat etc. Quod quô gestu factum, monet ad l. h.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VICTIMA — Isidoro sacrificium proprie erat, quod post victoriam, superatis hostibus; Diis offerebatur: hinc ut videtur, dicta: an quod vi ictus caderet percussa? an quod vincta ad aram staret? Nonnumquam cum Hostia confunditur. Namque Ovidiô teste, l. 1.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CFQNSCAEVIIVIRTERT — Cai filio Quinti nepoti Scaevae IIviro tertium …   Abbreviations in Latin Inscriptions

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”